

Epistola Canonica B. Jacobi*
Caput 1: Versus 17
Omne datum,etc.[BED.]Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi.Nec vicissitudinis.Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quae supervenientia obumbrant peccata.